About
Menu

linifiones

LINIFIONES
,
Linifarii
, seu potius Linyfiones, Lini textores. Gloss. Græc. Lat. : Λίνυφος, Linteo. Ita in l. 8. Cod. Th. de Murilegulis, qui initio Linteones, infra Linyfi dicuntur. Et leg. 16. eod. : Si quis ex corpore... Linteariorum sive Linyfariorum, etc. Vopiscus : Linifiones cujusque artis. Λινουφείων meminit Sozomenus lib. 1. cap. 8. ubi recte λινυφείων restituunt viri docti. Differunt autem Linyfiones a linteariis : quippe Linyfiones sunt linteæ vestis artifices ; Lintearii vero linteæ vestis negotiatores. Vide Turnebum lib. 30. Advers. cap. 20. et Salmasium ad Vopiscum pag. 455.

Saved

Recent