logaderius
Ut ab omnibus officialibus botelleriæ et coquinæ... et a marescallo et civaderio, et illis de stabulis, tam domesticis quam Logaderiis... nobilis major domus, aut alius major domus servitia faciens, homagium juramento subnixum recipiant.Hic recte Sollerius
Logaderiumexponit, Qui locatam in aula habitationem tenet, eoque eximitur a jurisdictione magistratus civilis, vel Qui suam suorumve jumentorum operam locat ejus rei præfecto
Zemblerio.
Item quod consules dictæ villæ... possint compellere habitatores dictæ bastitæ... ad solvendum salaria debita omnibus Logaderiis pro affanagio.Stat. ann. 1352. inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 153. col. 2 :
Item quod quicumque brasserii seu Logaderii, singulis diebus quibus operabuntur cum alio pro peccunia, etc.Vide supra Loetum.
Item una domus bassa in qua sunt quinque estatgia Logaderia confrontata cum orto et cum domo supradictis.Alia ann. 1315. in Reg. 53. ch. 57 :
Item quædam domus Logaderiæ et stationes domorum sitæ Caturci in parrochia S. Petri.Vide Logium 3.