macina
Macigno,Italis :
Macina,Cresconio Italico. Vegetius lib. 2. Art.
Genu vel basim si semoveris, ad tormentum rotæ vel Macinæ, locis suis restitues.Ubi alii Codd. :
Genu si basim exierit, ad torcular mitte, etc.Regula Magistri cap. 95 :
Omnia vero necessaria intus intra regias esse oportet, id est, furnum, Macinæ, refrigerium, hortos, vel omnia necessaria.Vocem a Latino
machinaaccersit Scaliger ad Festum. Certe
machinalia ponderavocat Ausonius Epist 7. pistrini pondera, et
Machinarium asinumAlfenus et Ulpianus JC. qui molam vertit, ut censet Turnebus lib. 8. Adv. cap. 9.
Primo, quod in civitate et ejus districtu non solvatur Macina.Ibidem col. 910 :
In primis pro reparatione patriæ dedit libere bullam vini, alleviavit Maxinam, quam reduxit ad solidum unum in perpetuum pro singulo frumenti sextario.
Macinalmodum agri significat, in Inquisit. ann. 1361. ex Reg. 93. Chartoph. reg. ch. 69 :
Item cope et demie de froment seur un Macinal de terre.Vide supra Macellata.
Matinal?