mardrum
Maldrum, Mensuræ genus. Vetus charta Cantabrig. apud Somnerum in Tractat. de
Gavelkindpag. 135 :
Concessi etiam eis quietantiam Mardri infra urbem.Vide Maltra.
Mardre, quod idem esse videtur atque
Mardrum, recensetur inter privilegia civitatis Rigensis in Charta ann. 1452. tom. 5. Cod. diplom. Polon. pag. 137. col. 2 :
Confirmavimus omnia eorum privilegia,... tam quæ loquuntur super judiciis, libertatibus, et Mardre vulgariter dictis, nostræ civitatis Rigensis, quam super aliis libertatibus.Quæ vox, si ad
Maldrumreferenda est, absolutionem a præstatione pro mensuris exsolvenda significat.