maspilus
Vestes virgulatas seu de catabriato, de medietate, vel listatas, vel frixis aut Maspilis argenteis, vel de metallo aliquo... minime deferentes.
Ut nullus extra domum suam portet guarnachiam de ante scissam, seu apertam per terram : nec Maspilos de argento seu auro, nisi de panno tantum, aut osse, etc.
Maspilus, pro
Mespilus, Gall.
Neffle; qua quidem voce globulos vestium, Gall.
Maspilidicuntur, quod mespili formam referrent.
Bannitores communis Florentiæ... debeant induere se expensis propriis,... et in eorum vestibus portare Maspillos argenteos.Stat. ann. 1342. inter Monum. eccl. Aquilej. cap. 90. col. 903 :
Item quod in pannis et in vestibus non possint portare ornamenta,... exceptis lanzettis seu Maspillis circa pectus... Quæ tamen lancettæ vel Maspilli non excedant valorem unius marchæ denariorum.Ex quibus aperte colligitur vestium fuisse ornamentum hominibus perinde ac mulieribus commune ; quod potius de aciculis, Italice
Spilli, quam de globulis, Gall.
botoni, a quibus proinde
Maspillidistingui debentur.