mixtum
merum. Gloss. Græc. Lat. :
Ps. 74. vers. 9 :Cum peterem Mixtum , vendidit ille merum.
Vini meri plenus Mixto.Novatus Catholicus Homil. ad Fratres :
Infinitum putant esse, quod alius non potest facere, et arbitratur quod ipse solus hoc potest facere, aut forte nec bibit, nec ipsam aquam Mixtam.S. Eulogius lib. 2. Memor. Sanct. cap. 10. de Georgio quodam Monacho :
Merum aqua tandiu temperabat, usque dum color inficeretur, sapor abesset. Insipidus namque ille gustus (ita referebat) nec bibere nimium, nec temulari convivam patitur.Charta Caroli Calvi pro Monast. S. Mariæ Suession. ann. 858 :
Vini modii 200. et mellis modii 10. ad dandas omni tempore regulares eminas, et in solemnitatibus Mixtas purasque potiones propinandas.Potioni mixtæ Monachicæ opponitur
pura, apud Ratpertum de Casibus S. Galli cap. 16. pag. 104 :
Hic cum circa Subdecanum Ruodpertum mensuram puræ potionis suæ coram se habentem consedisset, ut domi solitus erat, statim bibere volens, eam manu sumpsit, et impiger hausit, etc.Vide Regulam Magistri cap. 23. 27. 77. et Ordinem conservationis Monasticæ cap. 11. ubi
Mixtumpro ipsa potione mixta sumitur. Hinc
Miscere dictum est pro ministrare et propinare.Theodemarus in Epist. ad Carolum Mag. :
Aliis diebus, prandentibus Fratribus, quum vinum nobis abundat, singulas phialas Miscere facimus, in summis quoque festivitatibus,.... jam bis ad prandium Miscere facimus.Capitula Monachor. ad Augiam directorum cap. 7 :
Ut autem signum Cellararius ad potum pulsaverit benedicendum, satim octo vel decem surgunt juvenes absque ulla tarditate ad Miscendum Fratribus.Capitula Monachorum S. Galli ann. 817. cap. 18 :
Ut quatuor Fratres juniores... deputentur ad Miscendum, qui tamen reficiantur cum cæteris.
Virorum capita diluens, ministerium faciens, quos ante levarat, eisdem sua manu Miscebat, ut fessos de sudore sumpta potio recrearet.Alcuinus in Vita S. Willibrordi Episc. n. 17. sæc. 3. Bened. part. 1. pag. 612 :
Mandavit specialem suam flasconem sumere, ac pauperibus Miscere Christi.Adde Vitam sancti Anscharii Episc. sæc. 4. part. 2. pag. 108. cap. 35. et Vitam. S. Guidonis sæc. 6. part. 1. pag. 513.
Mixtum, merod, sc. poculum.Vita S. Desiderii Episc. Cadurcensis cap. 10 :
Subito rubore perfusus, mixtum aquæ poscere cœpit, anxie ac vehementer satagere : quem Episcopus cernens nimis anxie palpitare, festinanter vinum servis suis afferre mandavit... allato igitur vino, nullatenus homo ori suo applicare permisit, sed longe repellens guttam aquæ clamare cœpit, cumque aqua fuisset allata, cyathum præripiens deglutivit.
Messcé, ut videtur, potus seu cerevisiæ species. Jura castellani Camerac. ex Cod. reg. 8428. 3. fol. 217. r° :
Item le Chastellain doit avoir des cambiers pour donner congié de brasser, et aussi de ceulx qui font le Messcé, toutesfois qu'il brassent, un sextier et xij. deniers Cambresis,Vide supra Mezium.
Mixtumsignificet in Regulis Monasticis, ambigunt viri docti. Regula S. Benedicti cap. 38 :
Frater autem hebdomadarius accipiat Mixtum, priusquam incipiat legere, propter communionem sanctam, et ne forte grave sit ei jejunium sustinere.Ubi S. Hildegardis ait
Mixtum, esse panem vino intinctum. Boherius in eamdem Regulam cap. 39. scribit Italis
jentaculum, seu quod nos vulgo
Mixtumoccurrit in Constitut. Sororum Pœnitent. S. M. Magdal. apud R. Duellium tom. 1. Miscell. pag. 170 :
Nec tunc serviunt quæ Mixtum sumant ;hoc est in Adventu, Quadragesima, aliisque jejuniis ab Ecclesia indictis.
Est autem consuetudo quatenus reindutis pannis afferatur scyphus plenus vino, et dimidia libra panis, dicente Priore post verberationem, Modo date ei Mixtum.Et cap. 32 :
Et sicut alio tempore mos est, cum infantibus sumant de pane et vino Mixtum.Liber Usuum Ordinis Cisterciensis cap. 73 :
Mensura Mixti sit quarta pars libræ panis, et tertia pars heminæ vini.Quod firmat etiam Beletus cap. 119 :
Statutum est in quibusdam Ecclesiis, et ubique terrarum sic debet fieri, ut illo dieIta etiam(quo panis et vinum in Ecclesia habeatur, et cum homines communicaverint, detur statim unicuique panis buccea priusquam recedant, et paululum vini, ne forte quippiam de Sacramento in ore remanserit, quod expuendo facile emitti queat. Posset enim facile contingere, si non statim comederetur. Quæ sane laudata consuetudo omnibus probatur, sumpsitque originem ex institutione B. Benedicti ; instituit namque vir sanctissimus ob eandem causam, ut illi qui aliis Fratribus debent in prandio post Communionem ministrare, aliquid prius comederent. Atque hoc quidem prandium Mixtum appellari solet.Communioseu Eucharistia datur)
mixtuminterpretatur Smaragdus. Chrodegangus Metensis in Regula Canonicorum Metensium cap. 21 :
Et Lector et Cellerarius, et Portarius vel Septimanarius, vel qui ministrant quando Episcopus cum Clero in refectorio reficit, antequam Fratres in refectorium veniant, Mixtum de pane et potu accipiant, ut grave eis non sit jejunium sustinere, interim quod Clerus reficit.Liber Ordinis S. Victoris Parisiens. cap. 12 :
Eos qui post Capitulum Mixtum accipiunt, aut qui profecturi quoquam ante Conventum cibum sumant, etc.Et cap. 48. de Lectore mensæ :
Ipse autem debet ab Armario quærere, quid et ubi legere debeat. Mixtum, si voluerit, accipiat.Capitula Monachorum ad Augiam directorum, cap. 5. Edit. Baluzianæ :
Lector vero post Sextam, antequam accedat ad legendum, accipiat Mixtum supra : accipiant super constitutam annonam Mixtum, ut non sit eis grave jejunium, dum ministrant.Neque aliter Consuetudines Floriacenses :
Post Tertiam Mixtum pueri accipiunt, et debent habere a Cellerario caseum.Consuetudines Eoveshavensis Monasterii in Anglia :
Quandocumque est potus post Nonam, percipiet Refectorarius duas justas de Cellario, et ad Mixtum unam.Ibidem
Qui ad superiorem mensam sederit, ut Custos ordinis sederit, duplumEadmerus de S. Anselmi similitudinibus cap. 46 :(panem monachilem percipiet :) qui missam majorem celebraverit, duos : Lector vero et servitores unum ad Mixtum.
Datur Mixtum interea cibi, donec conveniant omnes qui cum eo erunt cœnaturi, etc.Leo Ost. lib. 1. cap. 14 :
Pondus quoque libræ panis et mensuram vini, sed et calicis mensuram, quam in Mixto servitores accipere debent,.... transmisit.Atque ita passim
mixtumusurpant Usus antiqui Cistercienses d. cap. 73. 75. 82. 84. 90. 91. 106. 108. 112. 114. et Statuta Ord. Præmonstrat. dist. 1. cap. 7. 17. 19.
Mixtumapud Monachos idem fuerit quod
jentaculum, ex pane scilicet et modico vino constans ; quod aliis iterum monumentis firmari potest. Hildemarus in Comment. ad Regulam S. Benedicti, quod sub Ludovico Pio edidit, ad cap. 38 :
Mixtum enim intelligitur panis et vinum, sicut superius dixit, singulos biberes et panem.Cui consona sunt quæ Bernardus Mon. in Ord. Cluniac. part. 1. cap. 74. scribit :
Perlatum est aliquando R. P. D. Henrico sedenti in Capitulo, quod mensæ Lector, Hebdomadarii etiam coquinæ, et Cellerarius, Custosque ecclesiæ qui consuetudinaliter post majorem Missam Mixtum accipere solent, mensuræ panis et vini olim a B. Benedicto, statutæ, alia quædam epularum munuscula, a Decanis horas canonicas, professionis causa, in prandendo prævenientibus, sibi largita intermiscerent ; quæ res non modo ei irrationabilis visa est, verum etiam contra Constitutionem Regulæ prædicti Patris Benedicti usurpata, in qua præcipitur singulos biberes tantum et panem hebdomadariis coquinæ atque lectori dari super statutam annonam ; unde generali definitione sancivit nihil penitus aliud, quam quod Regula præcipit, in Mixto esse sumendum.Quæ vero fuerit panis et vini mensura in hoc jentaculo assignata docet S. Wilhelmus lib. 1. Constitut. Hirsaug. cap. 97 :
Ad Mixtum non accipiunt, nisi quod S. Benedictus præcipit, quartam partem panis absque libra sua, et de vino(similiter quartam partem mensuræ solitæ.) Adde lib. Usuum Ord. Cisterc. cap. 73. supra laudato.
dejejunare. Statuta Ordinis
de Sempringham:
Debilitati plurimum nostrorum gratia misericordiæ condescendentes, Canonicos permittimus Mixtare quousque 30. annos ætatis compleverint : in majori vero ætate id fieri omnino prohibemus, nisi ordinate in Capitulo, petita misericordia, alicujus infirmitati a Priore ad tempus condescendatur,... Mixtum sumentibus panis et cervisia detur, et nihil melius, nisi forte necessitate cogente alicui misericordia impendatur ad tempus. Adolescentiores quibus diebus jejuniorum Mixtum sumere conceditur, semper ante Tertiam in æstate, ante Sextam in hieme illud sumant,... mensura Mixti sit quarta pars libræ panis, et tertia pars eminæ potus,... et sciendum quod a capite jejunii usque ad Pascha, exceptis dominicis diebus, et 3. diebus Rogationum, et 4. Temporum, et vigilia Domini et Sanctorum, Mixtum non sumitur, nec pulsatur.
Ipsi quoque Fratres oblationes pro nobis Domino offerant, et de vino, quod in vineis prædictæ villæ natum fuerit, decem modia in Sacrario Fratres mittant, quod Mixtum fiat vino in sacrificio deputato, quatenus et donariis voti nostri etiam sacrosancto sacrario portio deesse non debeat.Occurrunt eadem verba in alia Charta ejusdem Caroli ejusdem anni pro Ruolio : sed quid hoc loco
mixtumsonet, non omnino constat.
mistumaliquando sumi supra observavimus : de vino quippe ad sacrificium Missæ deputato ibi loqui Carolum Calvum opinor.
Valent quolibet anno 6. modios grani... medietatem Mixti, et aliam medietatem ordei.Alibi
mixturadicitur.
Mixta annona, non semel in Tabulario S. Remigii, ubi interdum etiam
mixtura. Occurrit etiam in Tabulario Prioratus de Domina in Delphinatu fol. 56.
Bled Moitangé, in Charta ann. 1336. ex Tabular. Commerciaci :
Il nous doit payer et rendre audit jour en nostre dit chastel un septier de bled Moitangé.
Mixture, in Consuet. Arvern. cap. 31. art. 23. 29. nostris
Tabular. Dalonensis Abbatiæ fol. 63 :Mixturam vero quam debent Rustici per censum, hoc sunt de quarteria 2. sestaria de avena, 3. eminas, et quartum ex hordeo aut annona. Si veroMixturam simul recipere noluerint, reddant cui addant cumula et non caleate ; de ordeo vero eminam cumulam, aut de annona rasam.
Ad censum 7. sextariorum et unius eminæUtitur Rigordus ann. 1195.Mixturæ .
Datiarii vini et, in Charta Italica ann. 1327.Misturæ plebis de Aplano
Erat autem panis ejus grossus, siliginis videlicet, avenæ, hordei furfuris, vel Mixturæ.
Panis variæ annonæ, in Charta ann. 1066. apud Miræum tom. 1. pag. 66. Vide Mescalia.
Habet ibi farinarias 11. unde exeunt in censu de annona mod.Charta ann. 1564. e Tabular. Eccl. Massil. :cxx. de frumento mod.xl. de Misturalxxx.
Et pro Mistura dictæ eleemosynæ faciendæ 75. eminæ annonæ.
Dixerunt etiam quodx. sextarios Mistoili sui etx. sextarios avenæ injuste detinebat.
Radulphus presbyter de Argentolio contulit presbytero ecclesiæ de Villanis sextarium Mistolii.
Monachi vero pro his omnibus tenentur dare eidem Philippo in primo annoin Charta ann. 1211. in Tabular. Monast. Hederæ fol. 49.vii. modios bladi, scilicetxxi. sextarios de tritico, totidem de Mixtillo, totidem de hordeo, totidemque de avena. Mestellum,
Titulo pignoris obligaverunt... unum modium bladi, medietatem Mixtolii competentis, et medietatem avenæ. Bladum Mixtolium,in alia ann. 1250. in Probat. Hist. Drocens.
Et nonam gerbam frumenti, Mestilonis, siliginis, et omnis generis bladi, etc.Vetus Charta in Hist. Monmorenciaca pag. 36 :
Habent etiam prædicti Fratres in molendino de Stagno sex annonæ modios, tres de mousturenge, et tres de Mesteil.
Sex minas bladi annui redditus scilicet Mestillionis boni et sufficientis. Mistilio,in eodem Chartular. pag. 1463.
Scripsit manu propria libros Ecclesiasticos, videlicet duo Missalia, duos Graduales sive Jornaria, duo Prosaria, et unum Mixtum.scil. ex aliis.
Missale mixtumin Missale 2.
Supertunica de Mixto, f. quia varii coloris, vel diversi panni. Testamentum ann. 1326. apud
MadoxFormul. Anglic. pag. 426 :
Item volo quod collobium et capicium meum de Mixto vendatur... Item lego Waltero filio meo unam supertunicam de Mixto.
Angariaet
Parangaria. Vide in his vocibus. Charta ann. 1354. in Reg. Cam. Comput. Paris. sign.
Viennefol. 56. v° :
Sint de cætero liberi et immunes... a quacumque exactione,... angario, parangario seu Mixto ordinario, extraordinario, etc.