About

Menu

moguda

MOGUDA
, Molestia, motus, perturbatio. Pactum inter Roger. vicecom. Bitter. et Guid. Guerrejat. ann. 1177. inter Probat. tom. 3. Hist. Occit. col. 140 : Per omnes Mogudas et remogudas, quas Raymundus comes supradictus et filii ejus vobis fecerint, vigore hujus jurisjurandi, fidelis adjutor et deffensor semper vobis existam. Vide Remogudæ.

Saved

Recent