About
Menu

moestificare

MOESTIFICARE
, Tristitia afficere. Epist. Synodica Episc. exsulum in Sardinia tom. 2. Concil. Hispan. pag. 257 : Accepimus itaque vestræ charitatis epistolam, quæ nostrum ex parte relevavit, ex parte vero Mœstificavit exsilium. Camillus Peregrinus in Hist. Principum Longobard. apud Murator. tom. 2. pag. 28 : Sed Maxime Mœstificabantur, quod hoc de illo contigerat. Vita S. Romani Archiep. Rotomagens. apud Marten. tom. 3. Anecdot. col. 1664 : Excessu Patris simul omnes Mœstificati.

Saved

Recent