About
Menu

molaria

MOLARIA
,
Molaricia
, Idem quod Molta 2. Litteræ Henrici V. Reg. Angl. ann. 1421. apud Rymer. tom. 10. pag. 89 : Una cum libra Molaria in molendinis nostris dictæ villæ. Statuta Vercell. lib. 7. f. 151. v°. : De his qui pro eorum usu non debent solvere Molariciam. Item statutum est quod si quis civis vel districtuabilis Vercellarum emerit aliquam vel aliquas molas ad usum suum, scilicet molendini sui ; vel quod ab alio tenuerit, non debeat solvere communi vel alicui pro communi Molaria. Et si emerit non ad usum suum, sed causa vendendi, solvat Molariam, ut consuetum est.
MOLARIA
, Idem quod Mola, et Molendinum. Charta Theobaudi Chabot, tom. 4. Galliæ Christianæ pag. 4 : Donamus eisdem Molarias, quæ sunt in descripto feodo. Mox : Universas autem concessiones nostras... liberas ab omni costuma, tallia, ac servientia esse concedimus, cunctosque ad eorum Molarias ac molendinum et opera venientes, etc.
MOLARIA
, Locus, unde molæ extrahuntur, lapicidina. Vide infra Moleria 1.

Saved

Recent