morganegiba
donum matutinale ; dotisvero nomine donatur, licet revera aliud sit a dote. Glossarium Saxonicum Ælfrici :
Dos, morgen-gifa, vox formata ex Saxonico et Germanico morgen, aut morghen,
mane, et gife, aut gift,
donum, munus, quod ita appellarent donum illud quod maritus uxori offerebat in die nuptiarum ; ante
nuptiale convivium, ut est apud Kilianum : seu, ut est in Specul. Saxon. lib. 1. art. 20. § 1. quod
unusquisque militaris ordinis suæ uxori sine hæredum assensu, nomine dotis, erogare valet, antequam cum ea ad prandium discubuerit.Verum libellus dotis, qui ex Tabular. Casauriensi descriptus est a Gallandio in Tractatu de Franco alodio pag. 323. prorsus indicat donum istud matutinale factum
mane, post primam noctem nuptialem, quasi ob pretium virginitatis, cujus spolia proxime præterita nocte retulerat, uti fuere apud Græcos
In Dei nomine, scriptum Morgincap, qualiter ego Joannes, filius quondam Dominici, dono, trado, atque confirmo, tibi Miczæ, filiæ condam Joannis dilectæ conjugi meæ, quartam portionem de omnibus rebus proprietatis meæ, quas modo habeo vel inantea, Deo juvante, conquirere potero, sive infra territorium Pinnense, in loco qui nominatur Salajano, aut infra istam marchiam Firmanam, aut infra totum regnum Longobardorum, ubicunque habitaturus, vel possessurus fuero, quartam portionem de casis, terris, vineis, campis, pratis, pascuis, silvis, salectis, cannetis, olivetis, ficariis, pomis, arboribus fructiferis et infructiferis, cum rivis, ripis, et aquis, aquarum decursibus, et usu aquarum, de rebus censuitis, et manualibus, de montibus et planis, de castellis, et civitatibus, de Ecclesiis et ornamentis et pertinentiis suis, de locis molendinis, de servis, ancillis, de auro, et argento, de caballis et jumentis, de bubus et vaccis, et minutis animalibus, de ferro et rame, de pannis laneis et lineis, et sericis, de omnibus mobilibus et immobilibus rebus, ut alia die post noctem nuptialem, qui est dies votorum nostrorum, ante parentes et amicos nostros ostendam hoc scriptum testibus roboratum, et dicam : Ecce quod conjugi meæ in Morgincap dedi. Quod sic ab hodierno die firmum et stabile tibi Miczæ vel tuis hæredibus permaneat. Quod vero scripsi ego Aczo Notarius et Judex ab Incarnat. Dn. Jesu Christi anno M. XLIIII. mense Octobr. Ind. XIII. Actum in Pinnensi feliciter. Bernardus, Joannes, Ardoinus testes.Vide Spicilegium Acherianum tom. 12. pag. 153.
Per gratuitam donationem, id est, Morgencap.Cum autem in profusam et dissolutam liberalitatem aliquando abiret ejusmodi donatio, modum huic intemperantiæ
Morgincapuxori tribueret supra quartam partem bonorum suorum. Hinc
Quartisiumdicitur in Testament. ann. 1193. apud Murator. delle Antic. Estensi pag. 365. Plura vide apud laudatum Baluzium in notis ad Capitular. Adde Origines Gallicas D.
Tam in dote, quam in Morganegiba, hoc est, matutinali dono.
Morgincap, id est, quarta pars in Lege Longobardorum ;
Si mulier Morgicapud factum non habuerit aut factum perdiderit. Si clarum manifestumque fuerit qualibet feminam consuetudo, et legaliter habuisset maritum, et quartam seu octavam habuisset ab eo sibi factam, eamque perturbatione temporis perdidisse quomodocunque, vel si etiam, ut accidere solet multotiens, quarta eadem vel octaba non fuerit scripta, etc.
de Donat. propter nuptias:
Nota, quod instrumentum prædictum in civitate Bononiæ a consuetudine temporis nostri abolitum esse dignoscitur : sed ipsius donationis recta non est tantumdem donare, quantum datur in dotem : et dicitur hæc donatio jure Lombardorum Morgicaph, etc.
Et in executione alicujus donationis factæ D. Ducissæ Elizabeth per præfatos Dominos Duces pro Bono mane, quæ vocatur per Theutonicum Morghengab, etc.Ubi nescio an non legendum,
pro dono mane, nisi
bonum mane, ibi sit quod dicimus
le bon jour. Ex Rollandino porro et hoc Diplomate liquet hujus vocis usum diu etiam post Longobardos retentum, maxime in Italia. Ex his etiam restituenda vox
Morgingab, pro
Mortinapli, in Charta Longobardica apud Ughellum tom. 7. Ital. Sacr. pag. 581. Vide Steph. Baluzium ad Capitular. Regum Franc. pag. 992. et Johan. Stiernhookum lib. 2. de Jure Suenon. vetusto cap. 1.
Et nota hic quod istæ donationes propter nuptias variis modis nuncupantur, secundum Longobardamvocatur Murgitatio, sed secundum vulgare nostrum vocatur Murganale.
Pretium in mane quando surrexit de lecto, dicitur in Charta ann. 1163. apud Fontan. in Append. ad Vindic. ant. Diplom.
Morgengave, in Charta Isabel. Rom. regin. ann. 1305. inter Probat. tom. 2. Hist. Burg. pag. 122. col. 2 :
Com Raouls jadix roys des Romains, nostres tres chiers sires et amez compeins, hait promis doner à nos, pour nos et pour nos hoirs, en don fait au matin, que l'on appele vulgaument, selonc les us d'Alemaigne, Morgengave, trois mile marcs d'argent, etc.Neque aliud videtur esse donum, quod
Enepwertet
Enepguerthappellatur tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 328. et 337.
Screixid donum nuncupatur apud Catalaunenses, testante Fontanella de Pact. nupt. tom. 2. claus. 7. gl. 1. part. 1.
Greixdicitur in Valentiæ regno, in Aragonia
Hæreditamentum maritorum, vel
Firma dotis ; Arrhævero a Castiliensibus apud eumdem Fontanell. ibid. n. 8. in Leg. Taur. 50. et 41 :
La Ley del fuero que dispone que non pueda el marido dar mas en Arras a su muger de la decima parte de sus bienes, no se pueda renunciar.