About
Menu

orciscopalarius

ORCISCOPALARIUS
Jul. Firmicus lib. 8. Math. cap. 15 : Petaminarius, Ephelmator, Orciscopalarius, etc. Quo loco, vocem hanc sic effert Manilius lib. 5. a quo hausit Firmicus quidquid de sphæra Barbarica scripsit : Corporaque immergunt undis, ipsumque sub antris  Nerea, et æquoreas conatur visere Nymphas. Unde conjectat Scaliger Orciscopalarios esse urinatores, sicque dictos, quod ᾅδου σκοπέλους, cæcos et latentes explorent : ut Orci galea, latens, aut quæ latere facit, dicta est. At Salmasius ad Solinum legendum censet Orchestopolarius, aitque ita appellari qui Græcis ὀρχηστόπολοι, qui scilicet vertiginosa et concita saltatione in orbem moventur. Nam πολεῖσθαι est in circulum moveri et circumagi apud Hesychium. In veteri libro Notarum Orchistopolis legitur.

Saved

Recent