About
Menu

orcium

ORCIUM
,
Orciolus
,
Orciarius
, Urceus. Gloss. Gr. Lat. : Κεράμιον, Orcium, amphora. Orcium vero idem videtur quod Orca, de qua voce supra. Orcio, pro vase oleario usurpant Joannes Villaneus lib. 12. cap. 72. et Matth. Villan. lib. 3. cap. 56. hinc
Orciolus
, Amphora in speciem orcæ, urceolus : Orcivolo, Boccacio. Colloquia Gr. Lat. apud H. Steph. in Gloss. : Προσηνέχθη ὕδωρ πρὸς τὴν ὄψιν εἰς ὀρνόλην. Allata est aqua ad faciem in Orciolum. Leg. Ὀρσιόλην. Cap. de Laneis : Orciolum, Στάμνος. Gloss. Gr. Lat. : Στάμνισκος, Orciolus, Στάμνιον, matella. Κταμνος, matella, urceus, urna. Gloss. Lat. Gr. : Orceolus, ξέστης, τὸ ἄγγος. Missale Francorum apud Mabillon. Liturg. Gallic. pag. 301. ubi de ordinatione Acolythi : Accipiat et Orciolum vacuum ad suggerendum vinum Eucharistiæ Corporis Christi. Vide Urceolus.
Orciarius
, Urceus. Tradit. Fuld. lib. 1. trad. 39 : Cortinæ 12. Orciarii 4. manile 1. conchæ 4. etc.
Orciola
, Eadem notione. Vide in Capricium.

Saved

Recent