About
Menu

orocopus

OROCOPUS
, vel ut habetur supra Horocopus f. Pulsator Horarum seu campanarum ad horas officii divini, composita voce a Latino hora et Græco κόπτειν, Pulsare, vel σκοπεῖν, Prospicere ; interdum enim scribitur Horoscopus. Index MS. Beneficiorum Eccl. et Diœc. Constantiensis fol. 52 : Rector tenet quatuordecim virgatas terre elemosine et triginta perticas pro faciendo officium Orocopi. Vide Campanarius et Receptor Horarum in Horæ.
Orocopatus
, Officium Orocopi, in eodem Indice fol. 49 : In quodam clauso sunt quinque virgate terre, que spectant ad officium Orocopatus. Ibid. fol. 50. v° : Parrochiani debent dicte Ecclesie Orocopatum facere et omnia dicte Ecclesie necessaria ministrare.
Orocoporaria
, vel potius Orocoparia, Eadem notione, ibidem fol. 59. v°. : Rector habet tres acras terre pro Orocoporaria Ecclesie pertinentes.

Saved

Recent