palmentum
Pressoir. Charta Roberti Regis Siciliæ ann. 1326. apud Ughellum in Episcopis Casertanis :
Cum curtibus, salis, cameris,..... coquina, puteis duobus, et Palmentis, cum portis, fenestris, etc.Infra :
Videlicet in domibus palatiatis, et Palmento uno, et aliis domibus coopertis, etc.Habentur præterea in Charta Sikelgaitæ uxoris Roberti Guiscardi Ducis Calabriæ apud eumdem tom. 7. pag. 396.
Palmentum, a pedum palmis dictum censet idem Ughellus, quia ibi uvæ pedibus premuntur.
Cum ipsa casa, quæ ibi esse videtur, una cum ipso Palmento, etc.