About Report a problem

Menu

palmetie

PALMETIE
. Glaber Rodulphus lib. 5. cap. 1 : Circa medium cujusdam diei cecidit de cœlo quod Græce dicitur Selas, vel Casma, seu Palmetie, dum fulgor ætherei splendoris insolito ad terras emittitur : insulsum enim vulgus perhibet stellam de cœlo cadere. Huc spectant ista Ovidii ex Metamorph. : .... Ut interdum de cælo stella sereno, Quæ si non cecidit, potuit cecidisse videri. Sed ibi legendum fasma, ex Græco φάσμα, apparitio, ut selas, ex Græco σέλας, jubar, fulgor : Palmetie vero nescio an non legendum sit planetie, vel planetia, i. stella errans, planetes vel planeta.

Saved

Recent