paraphonistae
Paraphonista, Cantor. Alibi :
Antiphonos, qui est sonus : unde Paraphonista, dicitur præcantator, quasi parans sonos.Ordo Romanus de Schola Cantorum :
Et statuuntur per ordinem acies duæ, Paraphonistæ quidem hinc inde a foris, infantes ab utroque latere infra per ordinem.Alio loco :
Tunc ascendentes in pulpitum duo ex Paraphonistis, imponant Antiphonam.Qui vero
infantesibi dicuntur, ibidem bis appellantur
infantes Paraphonistæ; nostris
Dehinc imponat Paraphonista Antiphonam hanc, etc.Tabularium Ecclesiæ Cadurcensis :
Breve memoriale sive divisionale per manus Stephani, quod fecit Stephanus Parafonista ad obitum mortis de ista sagrestia cum ipso fevo Stephano nepoti, modo fiat, et illa Cabescolia Ugoni nepoti meo filio Durandi, etc.Tabularium S. Cyrici Nivern. num. 71 :
Insuper aleas Domni Odonis Paraphonistæ mihi dederunt.Occurrit præterea in Vita S. Genulfi lib. 2. cap. 23. apud Monachum Sangallensem lib. 1. de Carolo M. cap. 8.
Quartus Scholæappellatur. :
Et postea non licet mutare alium in loco Lectoris vel Cantoris : quod si factum fuerit, Archiparaphonista a Pontifice excommunicabitur, id est, Quartus Scholæ, qui semper Pontifici nuntiat de Cantoribus.Alibi :
Descendit Archidiaconus sequens in Scholam, et accipit Fontem de manu Archiparaphonistæ, etc.