About
Menu

pariare

PARIARE
, Parem facere, esse. Tertullianus de Resurr. carnis cap. 6 : Et Sermo enim Deus, qui in effigie Dei constitutus, non rapinam existimavit Pariari Deo. Idem lib. de Anima cap. 30 : Quia nec Pariasset commeatus hic vitæ milliario tempori. Nicolaus de Braia in Ludovico VIII. de Sathana : Quem quia proposuit Actori se Pariari, Ultro digna Dei submisit in igne jehennæ.
PARIARE
, Solvere, Gall. Payer. Donatio dominæ Onecæ apud Jos. Moret. Antiquit. Navar. pag. 597 : Quislibet homo qui hæc conatus fuerit confringere, Pariet vobis Regi domno Sancio.... auri talenta duo. Charta Muniæ Abbat. tom. 3. Concil. Hispan. pag. 91 : Si quis tamen homo.... ad irrumpendum venerit.... pro damno temporali Pariet tibi vel uxori tuæ, quantum tibi auferre conaverit, in duplo vel triplo. Quod a rationibus sumtum videtur ; nam cum acceptum et expensum congruunt inter se, Pariari dicuntur, secus reliquari. Ulpianus leg. 4. D. de manumiss. (40,1.) : Proinde et si nummos prorogavit emtor, cum ei Pariaverit, poterit ad libertatem pervenire. Hinc
Pariatio
dicitur ea Scriptura qua apparet satisfactum esse creditori. Lex ult. § 3. Dig. de Condict. indebiti (12, 6.) : Pactum quod in Pariationibus adscribi solet. Et
Pariator
, Qui paria fecit, nec reliquator est, nostris Reliquataire. Lex 81. ibid. : An Sticho mortuo, antequam rationes redderet, vel Pariatore, vel reliqua habente, etc. Vide Parire.
PARIARE
, In pariagium associare. Lit. Clement. VII. PP. ann. 1389. in Memor. E. Cam. Comput. Paris. fol. 216. r° : Carolum regem Francorum illustrem in dominio temporali.... pro indiviso associavit et etiam Pariavit (Leobaldus de Cusancia episcopus Virdunensis.)

Saved

Recent