About
Menu

partagium

PARTAGIUM
, Ea hæreditatis pars et portio quæ unicuique hæredi, ex bonorum paternorum vel maternorum divisione, competit. Charta ann. 1276. in Chartul. minori S. Benigni Divion. : Dominium omnium prædictorum, quæ omnia et singula dicta ad meum Partagium devenerunt. Alia ejusdem anni ibid. : Quæ omnia per Partagium meum devenerunt in partagio facto de me et Adelinetta sorore mea. Charta ann. 1308. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 141 : Recipiente pro se et suis hæredibus, bonas et firmas donationes et quittationes de omni jure, actione, Partagio et requisitione ipsis et ipsorum cuilibet competentibus et competituris. Regest. Parlamenti ann. 1401. tom. 4. Hist. Harcur. pag. 1122 : Inter se Partagium fecerant de successione omnium bonorum defuncti Guillelmi de Haricuria. Occurrit præterea tom. 1. April. pag. 152.
Partatgium
, Eadem notione, in Charta Roberti Comit. ann. 1286. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 121 : Pro jure quocunque, Partatgio et frayreschia.
PARTAGIUM
, nude, Partitio, divisio, Gall. Partage. Lit. ann. 1371. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 439 : Absque eo quod ab eodem dominio seu corona Franciæ et immediata ejus subjeccione et dominio, titulo donacionis, Partagii, transactionis..... valeat ullo unquam tempore disjungi. Partaigier, forte pro Parachever, aut quid simile, in Lit. ann. 1398. tom. 8. earumd. Ordinat. pag. 293 : Nous ne voulons que pour ces présentes aucun empeschement soit fait..... en la charge et partement d'une nef,.... laquelle est chargée ou presque chargée, comme l'en dit, qu'ils ne la puissent faire Partaigier, se elle ne l'est, et partir de-là où elle est. Id est, Navis onus complere.

Saved

Recent