pavonatilis
Fecit in eadem prædicta Basilica vela 4. in circuitu altaris majoris, quorum duo sunt de serico pigacio, tertium Pavonatile, quartum de Alexandrino. Paonacéet
pannacénostri dicunt :
Velluiaux paonnez, escarlate paonacé et paonasse,in Computo Stephani Fontani Argentarii Regis ann. 1351.
Une robe d'un marbre paonassée fourrée de menu vair de 4. garnemens, in Inventario bonorum mobilium Ludovici Regis Franc. ann. 1316. Vetus Poeta :
Aussi bien son bureau comme son Paonace.
Pavonaciumet
Pavonatumdixisse veteres auctor est Salmasius.
Storacinum pallium unum habentem pavones.Willelmus Malmesbur. lib. 2. de Gestis Angl. cap. 11 :
Pallium misit versicoloribus figuris pavonum, ut videtur, intextum.Matth. Westmonaster. ann. 1026 :
Pallium obtulit variis coloribus, et pavonum figuris contextum.Vita Garnerii Præpositi S. Stephani Divion. :
Nec non et pallium optimum pavonibus ordinatis intextum.Sed his locis idem esse quod
Pavonatileprorsus censuerim, ita ut nec reapse pavonum figuras intextas fuisse panno existimandum sit. Vide Anastas. in Vitis PP. pag. 211.