peraequatores
Childebertus vero Rex descriptores in Pictavos....... jussit abire..... ut scilicet populus, censum quem tempore patris reddiderat, facta ratione innovaturæ, reddere deberet. Multi enim ex his defuncti fuerant, et ob hoc viduis orphanisque ac debilibus tributi pondus insederat. Quod hi discutientes, per ordinem relaxantes pauperes ac infirmos illos, quos justitiæ conditio tributarios dabat, censu publico subdiderunt.Adde Diurnum Romanum cap. 6. tit. 3.