About Report a problem

Menu

petauristarii

PETAURISTARII
, apud Jul. Firmicum lib. 8. Math. cap. 15. qui aliis Petauristæ, seu Græcis Πεταυρισταὶ, de quibus scriptores Græci et Latini. Manilius lib. 5. Astr. : Ad numeros etiam ille ciet cognata per artem Corpora, quæ valido saliunt excussa Petauro, Alternosque cient motus, elatus et ille Nunc jacet, atque hujus casu suspenditur ille. Fragment. Petronii : Petauristarii autem tandem venerunt : baro insulsissimus cum scalis consistit, puerumque jussit per gradus et in summa parte odaria saltare : circulos deinde ardentes transire, etc.

Saved

Recent