About

Menu

phitones

PHITONES
, pro Pythones, Pythone spiritu afflati. Charta Henrici IV. Reg. Angl. ann. 1406. apud Rymer. tom. 8. pag. 427 : Quia datum est nobis intelligi quod quamplures sortilegi, magici, incantatores, nigromantici, divinatores, arioli, Phitones. Occurrit præterea in Capitul. incerti anni Caroli Magni num. 40.
Phitonissa
, Eadem notione, pro Pythonissa, in Epist. Innocentii PP. III. tom. 3. Concil. Hispan. pag. 463 : In animæ tuæ periculum detinens Phitonissam, excommunicatos defendis et usurarios atque Ecclesiæ inimicos. Hinc
Phitonizare
, pro Pythonizare. Vide in hac voce.

Saved

Recent