piscairagium
Item jus depascendi Piscairagium, quod habet dictus rex in canoribus dicti castri, pro viginti libris Turon. annui et perpetui redditus.Nisi forte quis credat ex verbo
depascendi, legendum esse
Pascairagium. Vide supra in hac voce. Alia ann. 1345. in Reg. 75. ch. 280 :
Homines mansorum de Liveriis... pro Piscayratgio dictæ forestæ, quolibet anno pro redditu, serviunt ipsi dicto dalphino quadraginta octo solidos Turon.Nihil hic emendandum propono : nam
Forestainterdum vivarium piscium sonat, ut videre est in hac voce.