About Report a problem

Menu

polesinus

POLESINUS
,
Policinus, Pollicinus, Pullicinus
, Mons, collis, locus editior ; unde Insula ita nuncupatur, quia aquis supereminet. Charta ann. 894. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 164 : Unam ex ipsis est sita in insula, quæ dicitur Barco ;... cui cohæret ex una parte Polisino, et ex aliis tribus partibus fluvius Padi. Diplom. Ludov. III. reg. ann. 900. ibid. col. 169 : Cum aliis insulis, quæ vulgo Pullicini vocantur. Sent. ann. 1198. ibid. col. 85 : Quod nemo debebat in Pollicinis venari vel aucupari. Stat. Ferrar. ann. 1288. ibid. col. 169 : Et dabo operam, ut aggeres et ripæ Padi efficiantur et manuteneantur. Et quod Policini divisi aggerentur. Charta ann. 924. ibid. tom. 6. col. 50 : Cum omnibus insulis et Pollicinis in Padum existentibus, seu et molendinis, etc. Alia ann. 1141. ibid. tom. 5. col. 228 : Similiter do vobis totum Policinum, ante prædictam ecclesiam S. Georgii positum, præter vineam meam domnicatam. Diplom. Frider. III. imper. ann. 1451. tom. 3. Cod. Ital. diplom. col. 1815 : Cum aquis et fluminibus publicis vel privatis, rivis, rugeriis, arastariis (f. pro avastariis) Polesinis, molendinis, piscariis, etc. Vide supra Polerium.

Saved

Recent