poleta
Tres ortilli scindantur de pede anteriori sine Poleta.Scilicet parte carnosa, quam
montem pedisvocant. Ita Watsius.
Tres ortelli abscindantur, sive Pelota de pede anteriori. Ita etiam legunt Spelmannus et Th.
Blountad hanc vocem. Græcis hæc pars
Officium coquinæ est, denarios recipere de Gardaroba pro officiis emptoris, Poletæ, salsariæ, aulæ, et cameræ, etc.
Item duos Magistros Coquorum, Lardenarium, Poletarium, Scultellarium, Salsarium, etc.Sed his locis opinor legendum, vel intelligi
Polentamet
Polentarium, qui polentas conficit. Non tamen temere definio.
Poletariumlegendum censet Hearnius in Notis ad Lib. nig. Scaccarii pag. 348. eumque esse coquinæ ministrum existimat, cui pullos condiendi cura incumbit. Vide Polchehart, Pullarius et Pulletarius.
Pelota. Pila lusoria. Reg. episc. Nivern. ann. 1287 :
Item episcopus debet dare ad potandum omnibus illis, qui sunt de choro, qui veniunt in curia episcopi ferire Poletas die Resurrectionis Domini post prandium.Vide Pelota 3.