About Report a problem

Menu

portireve

PORTIREVE
, Urbis sive portus Præpositus. Sic autem olim dictus est urbis Londinensis Præpositus, quem hodie Majorem vocant. Vox hybrida, a Latino portus, et Saxon. geref, i. Præfectus, Præpositus. Nihil est cur vocem ibridam esse dicas, porte enim Saxon. portum et oppidum sonat. Leges Edw. Confess. cap. 1. apud Bromptonum. Edw. I. cap. 2. : Voluit ut omnis homo habeat advocatum suum, et nemo barganniet extra portum, sed habeat Portireve testimonium, vel alterius non mendacis hominis cui credi possit. Eadem habentur in legibus Adelstani Regis cap. 17. Leges Athelredi Regis cap. 24 : Si Portireve vel Tungravio, vel alius Præpositus compellat aliquem quod theloneum supertenuerit, etc. Portgreve habet Cambdenus in Cantio, ubi de oppido Maidston : Immunitatesque plurimas reginæ Elisabethæ fert acceptas, quæ Majorem summum Magistratum instituit, pro Portgrevio quem primum habuit, etc.

Saved

Recent