poypia
Recognoscit se tenere in feodum domum suam, et Poypiam de sancto Cyrico, cum tota forteressia.Infra :
Confitetur se tenere ab eodem in feudum ligium plastrum suum de Baugiaco, et Poypiam suam fortem de Corbertoud, cum nemore et terra quam ibi tenet, et partem dictæ Poypiæ.Rursum :
Et Poypiam suam S. Sulpitii sitam inter duas Poypias.Occurrit ibi pluries pag. 14. 15. 16. 17. 20. Alia Charta Gallica ibidem pag. 51 :
George Loup n'a pas fait le fief d'une Poype d'Amorel, pource qu'elle a esté reduite à servis.Observat Dion. Salvaingus Boissius apud Delphinates proprie
poypiamesse agrum silvestrem sentibus ac silvulis obsitum.
poypia, Collis, seu tumulus, cui inædificatum castellum, idem proinde atque
Mota. Vide in hac voce. Exstant etiamnum in Bressiæ et Dombarum provinciis plurima castrorum in
poypiisextructorum rudera, quibus assignata quondam maxima privilegia et jura adhuc vigent ; ejusmodi sunt ad Ararim
poypiæde Marchia, Miseriaci, Lurciaci, etc. De iis ita Colletus lib. 2. Statut. Bressiæ pag. 231 :
Il y a des masures qui ont des droits très considérables ; nous avons des simples PoypesItaque quod( qui ont les plus beaux droits.ce sont des terres élevées et fossoyées, tumuli et aggeres)
Motaalibi nuncupabatur,
Poypiamvocarunt in Delphinatu aliisque laudatis provinciis. Charta laudata apud Guichenonum :
Filius Guillermi de Salmoya... recognovit se tenere a dom. Baugiæi motam seu Poypiam quam habet apud Salmoya cum porprisia et fossatis.Plura vide in eadem Charta quæ sententiam nostram luculenter firmant. Recognitio in feudum ann. 1290. tom. 1. Hist. Dalph. pag. 21 :
Item castrum seu Poypiam de Montlyopart ; item castrum seu fortalitium de Pusigniano.Charta ann. 1327. ibid. tom. 2. pag. 211. col. 2 :
Excepta dumtaxat turri quadrata cum Poypia, in qua sita est dicta turris.Charta Thossiac. ann. 1462 :
Pro licentia capiendi aquas a stagno appellato de la Poype de Miserie a longo itineris tendentis a dicta Poypia ad villagium de Boresanni.Adde Severtium in Archiep. Lugdun. pag. 264.