prederia
Petrariamalii vocant,
PredaLongobardis, pro
Pietra, Petra, lapis.
Estensem villam occupans, et devastans, ac burgum, roccham obsedit hostiliter, machinis et Prederiis pro posse destruens.Lib. 10. cap. 7 :
Cum Prederiis et balistis die ac nocte grandinant proditores, et villam, eosque jugiter impugnant, etc.Cap. 8 :
Vidit fossam magnam, et præter flumen aggerem elevatum,... plurimas et densas Prederias per ripam fluminis.Adde cap. 1. ejusdem lib. 10.
EasqueBartholomæus in iisdem Annal. lib. 6. ad ann. 1244. ibid. col. 509 :(naves) invadendo Prederiis, balistis atque sagittis præliaverunt.
Venit ad portum Januæ versus burgum S. Thomæ, et traxit lapides cum Prederia posita in una ex galeis per civitatem.Occurrit rursum in Memor. Potestat. Regiens. apud eumd. tom. 8. col. 1081.
Currensque post faculam accendit,... sicque combustæ sunt machinæ et Predariæ per audaciam viraginis.Vide Prædeira.
Prederia, apud Radulf. in Friderico I. Imper. tom. 6. Murator. col. 1178 :
Et cum testeris et Prederis expugnaverunt illud(castellum) .