presta
Zantflietad ann. 1416. apud Marten. tom. 5. Ampl. Collect. col. 408 :
Deinde prædictus RexVide infra Prestus.(Sigismundus) summam circiter quinque millium florenorum Rhenensium ab ecclesiasticis suscepit sub titulo accommodati, dans super hac præstatione litteras recognitorias regio sigillo communitas : sed Presta versa est in datam, quia post hac nihil reddere curavit.
præstæseu mutui. Charta ann. 1147. inter Probat. tom. 2. novæ Histor. Occitan. col. 520 :
Ego Ildefonsus Comes Tolosæ.... recognosco quod nullo modo habeo questam, neque toltam in civitate Tolosana ;... neque habeo ibi Præstam, nisi eis evenerit per eorum voluntatem uniuscujusque.Occurrit præterea in Chron. Senensi apud Murator. tom. 15. col. 138. Vide Mutuum et Prestus.
Presta forciata, in Charta Joan. reg. Aragon. ann. 1393.