pullani
Poulains.
Dederunt fratribus nominatis(Grandimontensibus) sexaginta solidos in Pullanis de S. Prisco percipiendos pro vestimentis eorum.
Decimas vini, vitulorum, Pullanorum, agnorum, porcellorum, etc.Compotus Ballivor. Fr. ann. 1250 :
Expensæ pro custodia Pullanorum Domini Regis.Alius ann. 1251 :
Petrus de Chambliaco et Petrus Rufus custodes Pullanorum.In Monastico Anglic. tom. 1. pag. 321 :
Dono etiam prædictis Monachis decimas Pullanorum meorum, et vitulorum, et agnorum, etc.
Duo Pullani fœmini, in Computo
Dein alio Computo ann. 1425. ibid. pag. 571. Vide Poledrus.viii. sol. receptis de uno Pullano vendito,
Dicuntur, qui de patre Francigena et matre Syriana, vel de patre Syriano et matre Francigena generati erant.Scilicet apud nostros in regno Hierosolymitano. Willelmus Neubrigensis lib. 3. cap. 15 :
Ipsius quoque terræ novi indigenæ, quos Pullanos vocabant, Saracenorum inferti vicinia, non multum ab eis fide vel moribus discrepabant, atque inter Christianos et Saracenos tanquam quidam neutri esse videbantur.Hinc non semel in eos gravius insurgunt Jacobus de Vitriaco in Histor. Orientali cap. 67. 72. et Sanutus lib. 3. part. 8. cap. 2. Vide quæ de iis, et appellationis ratione, observamus in Notis ad Joinvillam pag. 84.
Martis Idus septimo nostros servientes Ut herbas colligerent foras incedentes, A Polino proditos longe discurrentes, Saraceni capiunt in dolis latentes.