quadragesima
Quadragesimastres observabant Latini,
Majoremscilicet ante Pascha, alteram ante
Natale Domini, quæ communiter
S. Martini, et durabat usque ad Natale, tertiam 40. dierum ante festum B. Joannis Baptistæ. Sed hæ duæ posteriores propter hominum fragilitatem ad unam sunt redactæ : et iterum illæ divisæ sunt in tres hebdomadas Adventus, et tres ante Nativitatem S. Joannis, in quibus est jejunandum et abstinendum a nuptiis. Hæc Durandus lib. 1. Ration. cap. 9. n. 8. lib. 7. cap. 14. num. 9. Capitula Caroli M. lib. 6. cap. 184.
Iterum admoneant Sacerdotes, ut jejunia tria legitima in anno agantur, id est 40. dies ante Nativitatem Domini, et 40. ante Pascha, ubi decimas anni solvimus, et post Pentecosten 40. dies.Ubi quæ
legitima jejuniahic, in Capitulari 1. Caroli M. incerti anni cap. 23.
Ecclesiasticadicuntur. Harum trium Quadragesimarum mentio est præterea in Concilio Eliberitano apud Ivonem part. 15. cap. 163. in Canonibus Hibern. lib. 44. cap. 11. in Pœnitentiali Theodori cap. 32. apud Chrodegangum Metensem episc. in Regula Canonicorum cap. 32. Burchardum lib. 9. cap. 4. in Concilio Triburiensi ann. 895. cap. 58. Salegunstadiensi ann. 1022. cap. 1. etc. Quarum quidem institutum inde profluxisse viri docti existimant, quod eæ pœnitentibus uno anno jejunandæ indici solerent, ex Burchardo lib. 19. cap. 5. ubi varios dandæ pœnitentibus satisfactionis modos enumerat :
Per singulos annos quatuor qui remanentTotidem habentur in Pœnitentiali MS. Thuano. Adde eumdem Burchardum cap. 9. et 10. et Ivonem part. 15. cap. 189. 190.(ex septenni pœnitentia) tres Quadragesimas per legitimas ferias debes jejunare, primam ante Pascha cum cæteris Christianis : alteram ante festivitatem S. Joannis Baptistæ, et si quid remanet post adimpleas : tertiam ante Nativitatem Domini, a vino, a medone, mellita cervisia, a carne, sagimine, et a caseo, et a pinguibus piscibus.
Nos eandem relaxationem taliter duximus distinguendam, scilicet ut in Quadragesima, quæ dicitur B. Martini, usque ad Adventum Domini, in sexta feria uno ferculo piscium, et vino temperate sumpto utaris.Mox :
Noverit autem Regia Sublimitas, Quadragesimam ab Octavis omnium Sanctorum, et non antea inchoari.Occurrit præterea mentio
Quadragesimæ S. Martini, in Charta Aistulfi Regis Longobard. ann. 753. pro Ecclesia Mutinensi apud Ughellum tom. 2. pag. 109. in Regula Clarissarum, in Regula Tertiariorum cap. 5. 8. in Regula Monialium Damianitarum cap. 5. etc. in quibus quidem Regulis, duarum tantum Quadragesimarum mentio fit, scilicet, et
S. Martini: quæ intelligi semper debent apud Scriptores, cum de binis tantum Quadragesimis agunt, ut apud Petrum Damianum in Vita S. Romualdi cap. 3. num. 15 :
Exceptis scilicet duabus anni Quadragesimis, etc.Idem lib. 6. Epist. 32 :
Ut vinum utroque Quadragesimali tempore non bibatur, non piscis edatur, etc.Epist. 34 :
In duabus autem Quadragesimis, quæ videlicet Natalem Domini, vel sacrosanctum Pascha præcedunt, etc.Joannes Abbas S. Arnulphi Metensis in Vita B. Joannis Abbatis Gorziensis cap. 10. n. 39 :
Itaque regulam tolerabiliorem assumpsit, ut duas tantum Quadragesimas in anno perageret, unam ante Nativitatem, alteram ante Pascha, priorem quidem Idibus Septembris, cumEgbertus de Ecclesiastica institutione pag. 113 :nona hora fratres prandium repetunt, incipiens : sequentem mox ab octavis Epiphaniæ, etc.
Quod et gens Anglorum semper in plena hebdomada ante Natale Domini consuevit, non solum quarta et sexta feria, et Sabbato, sed et juges duodecim dies in jejuniis et vigiliis ; et orationibus, et eleemosynarum largitionibus, et in Monasteriis et in plebibus ante Natale Domini quasi legitimum jejunium exercuisse perhibetur.Quadragesimæ ante Nativitatem Domini meminit præterea idem Petrus Damian. lib. 3. Epist. 10. de qua agit etiam Rabanus lib. 2. de Instit. Cleric. cap. 22. Chrodegangus in Regula Canonicorum Metensium cap. 20. Adde Concilium Matisconense I. cap. 9. et Oxoniense ann. 1222. cap. 8. Statuta Hospitalis S. Lazari Placentini, apud Petrum Mariam Campum in Regesto part. 2. Hist. Eccl. Placentinæ, ch. 62. Charta Manassis Episcopi Aurelian. ann. 1210. in Probat. Histor. Blesens. pag. 10. etc.
Donnet l'an de l'incarnation Nostre Seigneur Jesu Christ MCCXCVI. le jour dou grant Quaresme.Unde per
Octavas Quadragesimæ majoris, indicatur, ni fallor, secunda post Paschæ festum hebdomada, in Charta ann. 1302. ex Cod. reg. 10196. 2. 2. fol. 86. v° :
Che fu fait l'an de grace M. CCC. et Il. le Merquedi prochain après les octaves dou grant Quaresme.
Major, ante Pascha : secunda
Apostolorum: tertia
Assumptionis Deiparæ: quarta
Nativitatis Domini. Primam a feria 2. Sexagesimæ incipiunt ; secundam a 1. die post Dominicam primam Pentecostes ; tertiam a Kal. Augusti ; quartam a Quadragesimo ante Nativitatem die. Jejunia in hisce Quadragesimis ab iis sic exiguntur. In Majori Quadragesima, a feria 2. Sexagesimæ usque ad Dominicam Quinquagesimæ, a carnibus abstinent : ovis tamen et lacticiniis vescuntur, vinumque bibunt. A 2. feria Quinquagesimæ usque ad Pascha abstinent non solum a carnibus et lacticiniis, sed etiam a piscibus, quia sanguinem et carnem habere dicunt ; ovis tamen piscium, squillis, limacibus, cancris vescuntur, vinumque bibunt, unica in die refectione contenti. In jejunio Apostolorum, ut etiam in aliis, vinum bibunt, piscesque, et bis in die, comedunt. In jejunio Assumptionis, bis quidem in die comedunt, non tamen pisces, præterquam in festo Transfigurationis. Jejunium Nativitatis servatur ut Apostolorum : sed in vigilia Nativitatis fit ut in Majori Quadragesima. Vide Scaligerum lib. 7. de Emendat. temp. pag. 697. Christophorum Angelum de Hodierno statu Græcorum cap. 4. 5. 6. 7. Allatium lib. 3. de utriusque Eccles. Consens. cap. 9. § 3. Joan. Bapt. Cotelerium in Notis ad lib. 5. Constit. Apost. pag. 254. Nomocanonem ab eo editum tom. 1. Monumentor. Ecclesiæ Græcæ cap. 426. 429. 430. 431. 432. 433. 434. et alios. Ut porro Majorem Quadragesimam observent, pluribus etiam tradit Ratramnus lib. 4. contra Græcos cap. 4. Vide Glossar. med. Græcitatis voce
pœnitentiæNinivitarum. In Majori Quadragesima jejunant ut Græci : in secunda bis in die, et pisces comedunt. Ita in tertia, et quarta. Quintam Ninives observant ut Majorem.
QuadragesimasMaronitæ sex olim observabant : primam et Majorem ante Pascha : secundam sanctorum Apostolorum : tertiam Assumptionis Deiparæ : quartam Exaltationis S. Crucis : quintam Nativitatis Domini : sextam denique Ninives, vel Jonæ. Quadragesimam Paschalem auspicabantur ab hebdomada Sexagesimæ : secundam a feria 2. post Dominicam Trinitatis, usque ad festum Petri et Pauli : tertia erat dierum 14. ante festum Assumptionis : quarta unius hebdomadæ : quinta 40. dierum ante Nativitatem : sexta denique trium dierum in hebdomada ante Septuagesimam. Quod ad jejunium in hisce Quadragesimis spectat, primo ea hebdomada, quæ Quadragesimam Majorem præcedit, id est Sexagesimæ, a carnibus abstinebant, reliquis cibis et vino utentes usque ad feriam 2. Quinquagesimæ. Ab ista feria usque ad Pascha, non carnes, non ova, aut lacticinia, aut pisces manducabant, nec vinum bibebant. In secunda Quadragesima a carnibus, ovis, et lacticiniis abstinebant, pisces tamen et alia comedebant, et vinum bibebant, ante meridiem non comedebant, sed bis in die cibum sumebant. Idem observabant in jejuniis Assumptionis, S. Crucis, et Nativitatis. Jejunium Ninives simile erat jejunio majoris Quadragesimæ. Hodie, ex quo plerique e Maronitis Ecclesiam Romanam agnoscunt, præscripta ab ea jejunia tantum observant.
Nos Quadragesimam unius septimanæ, quam dicitis sancti Theodori, nescientes, solam Quadragesimam Dom. nostri Jesu Christi 40. diebus diligenter observare contendimus.
Quadragesimarumpœnitentia pœnitentibus varie pro criminum enormitate indicta.
Ad quinque sex, 12. etc. Quadragesimarum sine subditis annis pœnitentiam damnari,in Concilio apud Theodonis villam ann. 821. cap. 1. 2. 4. Ibidem :
Si autem mortuus fuerit, singulas sex Quadragesimas cum sequentibus annis pœniteat.Ibidem cap. 3 :
Si quis presbyterum.... vulneraverit et convaluerit, 12. Quadragesimas sine subditis annis pœniteat. Tribus Quadragesimis per tres annos agere pœnitentiam,in Concilio Remensi incerti loci ann. 923. Concilium Triburiense ann. 895. cap. 58. Vide Carena, et Morinum lib. 7. de Pœnitentia cap. 13. num. 8. ubi observat, ejusmodi Pœnitentias in pœnam indictas, originem dedisse variis Quadragesimis, quæ quolibet anno observabantur ab omnibus Christianis, vel certe a monachis : earumque invectum usum in Occidentem a Theodoro Archiep. Cantuariensi, natione Græco existimat.
Qui cum ascendissent Antiochiam, eos Ibas excommunicavit, sed superveniente festivitate Quadragesimæ Ascensionis jussi sunt a domino excommunicatione absolvi, etc.Ubi Joannes Garnerius :
Ascensionis,
id est Resurrectionis e sepulchro, non item Ascensionis in cœlum, ex Theodorito Epist. 87. At Petrus Comestor in Hist. Evangel. cap. 8. Act. Apostol. observat, quosdam a festo Ascensionis usque ad Pentecosten jejunasse, exemplo Apostolorum, quos aiunt in spatio illo jejunasse, quia in Evangelio dictum est :
Venient dies, in quibus auferetur sponsus ab eis, et tunc jejunabunt.
a pugnaseu præliis abstinuisse Normannos nostros Italicos observare est ex Gregorio VII. PP. lib. 9. Epist. 4.
Reddet.... unum caponem ad Quadragesimam intrantem.
Gallinam unam in Dominica, quam vocant Quadragesimam intrantem.Haud scio an ad Quadragesimam pertineat vox Gallica
Quahaumuce, in Lit. remiss. ann. 1375. ex Reg. 108. Chartoph. reg. ch. 323 :
Guillaume des Fosses et plusieurs autres compaignons buvoient ensemble en un jardin, ou jour d'une saint Cler de la Quahaumuce, en la viconté d'Arbet, etc.
Qualiter laudes puerorum fiunt in Quadragesima:
Inmedia Quadragesima scolares accipiunt lanceas cum vexillis et tintinnabulis ; prius faciunt laudes ante ecclesiam, deinde eunt per domos cantando, et accipiunt ova pro beneficio illius laudis. Sic antiquitus faciebant.
Et si Walterus contra te peccaverit, et ni infra duas Quadragesimas emendaverit, ex parte nostra contra te adjutorium non habebit.Adde cap. 42. et Notas nostras ad Alexiadem Annæam pag. 398. 399.
QUADRAGE´SIMA(1.) The fortieth part of the imported goods, or 2 1/2 per cent., was the amount of the portorium in some provinces [PORTORIUM]. Separate stationes fisci seem to have looked after this tax in each province, under the Empire (see Wilmanns, Exemp. Inscr. Lat. 1397, 1398; and see STATIONES FISCI).
(2.) Quadragesima litium(Suet. Cal. 40); a tax imposed by Caligula of the fortieth part of the value of all property about which there was a lawsuit.
In what sense does Tacitus (Tac. Ann. 13.51) mean that Nero abolished quadragesima? Not (1), for that tax is heard of later (see Symmachus, Ep. 5.62; and perhaps Suet. Vesp. 1); nor (2), because Claudius had already abolished the new taxes of Caligula (Dio Cass.; though many persons think that the quadragesima litium was not abolished before Galba's principate), and also because a quadragesima litium could not well be farmed, whereas the context shows that the tax spoken of by Tacitus was farmed. It is therefore probable that Tacitus is speaking of charges otherwise unknown to us and (as alia, &c. in the passage would show) illegal.
[F.T.R]The fortieth part of imported goods (=2 1/2 per cent.) collected in some of the Roman provinces as a customs tax. See Wilmanns, Exempla Inscript. Lat. 1397, 1398; and the article portorium.