About

Menu

ramerium

RAMERIUM
,
Ramorium
, Ramus arboris longior et crassior, humi ab extremitate ea arte depressus cum laqueo annexo, ut facile capiatur fera transiens, atque ramo vi elastica citissime erecto tollatur in sublime, aut saltem retineatur. Charta ann. 1357. apud D. Secousse, tom. 4. Ordinat. Reg. pag. 449. qua Revelli incolis licentia conceditur venandi et capiendi.... quascumque feras.... infra foresta eorum propria ; et eciam infra nemora regia antiquitus vocata de Vanre... cum canibus et gentibus et eciam cum Ramerio vel Ramoriis... et ipsas feras captas secum adportandi, etc.
Venationis species, collectis simul ramalibus, intra quæ fugientes feræ retibus implicantur. Lit. ann. 1262. in Reg. 108. Chartoph. reg. ch. 177 : Concedimus per præsentes licentiam et congedium venandi et in forestis regiis dictæ senescalliæ Tholosanæ capiendi seu capi ac etiam Rameria faciendi, cum retibus et aliis ingeniis, decem apros et quatuor cervos quolibet anno.
RAMERIUM
, idem quod supra Rameria, seu potius Silva cædua, Gall. Taillis, alias Ramier. Charta Phil. Pulch. ann. 1297. in Reg. 62. Chartoph. reg. ch. 23 : Cuilibet sexteriatæ terræ in Ramerio nostro, juxta villam Montisalbani, census seu redditus annuus duorum solidorum Turonensium..... deberet imponi. Alia ann. 1319. in Reg. 59. ch. 325 : In quo Ramerio sunt 312. sextariatæ.... Acto etiam quod... venari in eodem Ramerio, quamdiu Ramerium fuerit, non poterunt, excepto ad lepores, cuniculos et vulpes.... In nemore seu foresta, quæ vocatur Ramerium Dagra. Lit. remiss. ann. 1459. in Reg. 188. ch. 219 : Les supplians estant audit bois trouverent ung Ramyer à faire fagotz, auquel ilz se arresterent et y commencerent à fagoter.... Ung autre taillys ou Ramyer, etc. Vide Ramerius.

Saved

Recent