razellus
Monachi et moniales et eorum successores libere possint deffendere cum effectu ascendentibus et descendentibus navigia et Razellos per Rodanum in ripa, quantum protendunt eorum confines ; videlicet a rivo de Vez usque ad finem nemoris del Ver navigia aut Razellos applicent sive trahant, etc.Extractum computi ann. 1321. eod. tom. pag. 160. col. 1 :
Libraverunt pro charreagio dicti Razelli, et ipso adducendo per aquam usque apud Lugdunum, ubi fueruntCharta ann. 1309. tom. 1. ejusd. Hist. pag. 98. col. 2 :xxi. homines, et steterunt per aquam perxiii. dies, quia pluries atterravit et distrinxit dictus Razellus, inclusisxxiii. libris Vienn. Lugdunipro expensis factis pro charreando et ascendendo superius Rhodanum et per Sagonam, usque ad domum Domini, aliquam quantitatem dicti Razelli, quæ invitis nautis et ductoribus dicti Razelli propter aliquam disjunctionem corruerat, propter impetum aquarum.
Item unum fustum, quod vocatur Rondellum, quod ponitur in latere Razelli, si sit de duobus tysis aut plus, debet sex denarios.Charta Humberti Dalphini ann. 1348. apud D.
Secoussetom. 3. Ordinat. Reg. pag. 284. num. 12 :
Cum dicti Sacrista et Capitulum Ecclesiæ (de Romanis) prædictæ dicant et asserant se habere.... certum tributum a ducentibus seu transeuntibus Razellos fustæ seu lignorum supra flumen Isaræ ; videlicet remos proprios, quibus dicti Raselli reguntur, etc.Vide Radellus et Rasellus.