About

Menu

recadere

Could not find recado in Logeion dictionaries. Looking for closest alphabetic form.

RECADERE
, Decidere. Ital. Ricadere, Gall. Décheoir. Charta ann. 811. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. ævi col. 957 : Quod si in aliqua tardietate aut neclectu vel controversia inventi fuerimus extra agere de ea, quæ superius adfixis conditionibus, tunc non solum de hoc præceptum Recadere, verum etiam exacta a nobis pœna, quæ in nostra petitione adfixa est.
RECADERE
, Recidere, redire, ubi de possessionibus quæ præstituto tempore ad aliquem redire debent. Charta ann. 957. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 953 : Quomodo ipsæ suprascriptæ res ad partem sancti vestri monasterii reverti et Recadere debent, sic debeant reverti et Recadere mihi suprascripto Attoni Comiti.
Ital. Ricadere, eadem notione. Stat. MSS. eccl. S. Laur. Rom. : Voluerunt quod omnia illa relicta, facta et fienda, ad fabricam S. Laurentii Recadant, et esse debeant fabricæ dictæ ecclesiæ.
RECADERE
, Recidere, rursus cadere. Homilia ex cod. VII. sæculi in Spicileg. Mai. tom. 4. pag. 314 : In ipsas culpas numquam debeat Recedere.

Saved

Recent