retrogradare
Eas Retrogradare facit.
HæcVita S. Raynerii Pisani tom. 3. Junii pag. 445. col. 2 :(Astrea) quanto elatior terris est, tanto mortalibus minus cognita, quæ in solo(f. cœlo) domicilium possidens, quasdam planetarum miro coactu impellit, nunc eas præ se agens, modoRetrogradari compellens, modo stationi connectens, etc.
Tibi videtur, quod verba mea avide amplectatur, et pro posse imitetur ; sed mens ejus citoRetrogradabitur , et blasphemus in me efficietur.
Rex inde mane profectus, seipsum præcessurum, ut primum hostes inveniat, disponens curavit ; Comitemque cum prævincialibusId est partes postremas.Retrograde custoditurum, subsequi imperavit.
Dispertiuntur itaque se per duarum acierum turmas, alteram a nostrorum frontibus præmittentes, altera Retrograda, omnem eorum exercitum ambire molientes.Eidem Retrogradi sunt qui ab exercitu desciverant et fugerant lib. 7. cap. 42 :
Retrogradis, inquit, nolite credere, qui nos inedia fatiscere celebrant, scriptis meis potius credite. Mercurius Retrogradus,hoc est, Retroiens, retrogradiens, apud Plinium lib. 2. cap. 17.
Saturnus Retrogradus,Sidonio lib. 8. Epist. 11. Idem Plinius lib. 2. cap. 15. de Planetis :
Retrogradiuntur ad solem.Hinc Johannes de Janua :
Planeta est quandoque Retrogradus, quandoque processivus, quandoque stationarius ; et mulus viciosus similiter est quandoque Retrogradus, quandoque processivus, quandoque stationarius.Hinc, ni fallor, emendandus Rolandinus Patavinus de factis in Marchia Tarvisina lib. 12. cap. 2. apud Murator. tom. 8. col. 344 :
Eratque Retroguardus Jupiter in libra directus.Legendum enim videtur
Retrogradus.
Multi sunt hodie, qui ad finemContinuatio Chronici Andreæ Danduli apud Muratorium tom. 12. col. 437 :(fidem) vocati sunt, nec per eam digne ambulant, dum bene operando non proficiunt, sed magis Retrogradi sunt, et cum Deum ore confiteantur, factis negant.
Exercitus generalis, qui erat apud Tarvisium in copioso numero et potenti manu, magna contra hostes, si obediens fuisset, facere potuisset ; sed major pars Retrograda et indisciplinabilis fuit, nolens equitare, etc. Retrograda animi inopia, Ignavia terga periculis vertens,Barthio ex Roberti Monachi Historia Palæst. loco laudato :
In omnibus venturis temporibus debet adscribi, tam nobis quam liberis nostris, Retrograda animi inopia, si nobis absentibus agitur hæc divina militia.Laurentius in
Retrogradæ mentes, contumaces.