About Report a problem

Menu

retroguardia

RETROGUARDIA
, Extrema acies, apud Italos, nostris Arrieregarde. Sicardi Cremon. Episc. Chronicon apud Muratorium tom. 7. col. 614 : Hanc (navem) igitur cum viginti quatuor galeis, cum quibus in Retroguardia suarum navium accedebat, impugnavit. Historia Cortusiorum lib. 2. apud eumdem Murator. tom. 12. col. 812 : Jussit autem alias gentes pede et equo retro remansuros pro Retroguardia. Occurrit alibi non semel apud eosdem Scriptores Italicos. Vide Retrogarda.

Saved

Recent