About
Menu

roliaticum

ROLIATICUM
, Species vectigalis. Præceptum Caroli Calvi pro Majorimonasterio, apud Mabillon. tom. 2. Annal. Benedict. pag. 746. col. 2 : Nec teloneum, aut inferendas, aut rotaticum, aut ripaticum, seu portaticum, sive etiam exclusaticum, aut nautaticum, vel Roliaticum, aut herbaticum requirendum, ne ullas retributiones... exigere præsumat.
Ex eadem Charta in Tabul. major. monast. editum supra Retiaticum : utrumque emendandum suspicor atque Reliaticum legendum esse. Vide supra Retiaticum.

Saved

Recent