romaeus
SponItinerarii tom. 2. pag. 76. agens de Monasterio S. Lucæ Stiritæ a Monachis Græcis possesso, ubi hanc refert inscriptionem :
ΠΑϹΙ ΡΩΜΑΙΟΙϹ ΜΕΓΑϹ ΕΓΕΙΡΕ ΡΩΜΑΝΟϹ ΝΕΟΝ ΠΑΝΜΕΓΙϹΤΟΝ ΚΑΙ ΠϒΡΓΟΝ ΕΚ ΒΑΘΡΩΝ.
Imé Romæos, hoc est, Græcus sum, et
Milo Romaika, Loquor Græce. Quibus apposite subjicit ex Sennerto Medico Germano, plures esse in Medicina compositiones, seu confectiones, quas
RomainesGalli dicunt, quasque rectius
Grecquesvocarent, ut
Philonium Romanum, et cætera quæ Græcis, non Latinis, accepta sunt referenda.
Romaniappellarentur ; hinc in Glossis Græco-Latinis :
Romæus, Græcus. Litteræ Henrici VII. Angl. Regis ann. 1492. apud Rymer. tom. 12. pag. 470. col. 1 :
Mandamus vobis quod nobilem et spectabilem virum Paleologum, nepotem Romeorum et Constantinopolitani Imperii hæredem illustrem...... transire et transmeare permittatis.Schilterus in Glossario Teutonico v.
Titeltitulos refert, quos variis Principibus tribuebant Imperatores Germanici temporibus Ruperti Imperat. Sic est Titulus Imperatoris Græcorum :
Illustrissimo et Excellentissimo Principi Manueli Imperatori et Moderatori Romeorum Palæologo et semper Augusto, fratri nostro carissimo.Vide Romeus infra.