romphus
Cremenses omnesque qui intra castrum Cremæ erant, sic infestabant(hostes qui obsidebant Cremam) quod nullus intra ipsum Castrum prope murum Castri se movere poterat, quem ipsi cum Romphis et lapidibus non sauciarent.
RompinoItalis,
Uncus, Gallis
uncosintelligi. Cremenses enim in oppido, jaculatores
Romphiergo tela erant missilia, quæ una simul cum lapidibus jaciebantur, ut patet ex contextu. Hæc fere post Muratorium qui
Romphos cum Romphæisseu
Rhomphæis, de quibus Lexicographi, confundit, non ea qua post Isidorum lib. 18. cap. 6. vulgo exponunt notione, scilicet pro framea vel altero hastilis genere ; sed ut est apud Gellium 10. 25 :
Romphea, vel, ut alii legunt
Rumpia, Genus teli est Thracicæ nationis : positumque hoc vocabulum in Q. Ennii Annalium 14.Cæterum pro
Romphis, ex Codice Ambrosiano
Ronsislegit idem Muratorius tom. 6. col. 1031. Malim
Romphis.