sabatati
non quod in Sabbato judaizarent, ut volunt quidam, aut quod nullum Sabbatum observarent, sed solum diem Dominicum, ut Vignerius ann. 1159. et Perrinus : verum ut Prateolus,
quod qui inter eos perfectiores erant, signum quoddam in superiore parte sui sotularis, quod Sabbatem appellabant, deferre solerent. Huic consentit Ebrardus Bethuniensis contra Valdens. cap. 25 :
Quidam autem, qui Vallenses se appellant, eo quod in Valle lacrimarum maneant : et etiam Xabatenses, a Xabata potius, quam Christiani a Christo, se volunt appellari Sotulares cruciant, cum membra potius debeant cruciare, calceamenta coronant, caput autem non coronant.
Valdenses, qui vulgariter dicuntur Sabatati : qui et alio nomine se vocant Pauperes de Lugduno, et omnes alios hæreticos.... ab omni regno et potestativo nostro.... exire ac fugere districte et irremeabiliter præcipimus.
Ecalces del dit drap sens Sabates.Sacramentum Vicariorum, in Constitutionibus Catalaniæ MSS :
Promitto insuper sub religione ejusdem Sacramenti, quod Valdenses sive Sabatatos, et alios hæreticos omnes persequar, etc.In Concilio Tarraconensi ann. 1242.
Inzabbattatiperpetuo dicuntur, adeo ut hanc
in aliquo casu non esse jurandum, et potestatibus Ecclesiasticis vel secularibus, non esse obediendum, et pœnam corporalem non esse infligendam in aliquo ; et similia. Exstat apud Marianam in Præfat. ad Chronic. Lucæ Tudensis Diploma Aldefonsi Regis Aragonum contra
Valdenseset
Insabbatatos.
Insabbatidicuntur Groppero lib. de Euchar. art. 4. cap. 36. quam appellationem sortiti videntur ab ea calceorum specie, quos nostri
Sabotsvocant, id est, calceis ligneis, quibus potissimum utebantur. De vocis
Sabotetymo, vide conjecturas Oct. Ferrarii in
Ciabatta.