salinaria
Gabella, Tributum ex sale, in Testamento Guillelmi D. Montispessulani ann. 1212 :
Remitto etiam in perpetuum, et solvo Salinariam, et omnia spectantia ad Salinariam, ita quod unusquisque habitantium in villa Montispessulani, et in castro de Latis, et ibi venientium, possit salem emere et vendere sine omni contrarietate, et inquietudine.Concilium Avenion. ann. 1209. cap. 5 :
Pedagiis, guidagiis, Salinariis, et aliis indebitis exactionibus.Concilium Arelatense ann. 1234. cap. 22 :
Item statuimus ne aliqua pedagia vel Salinaria per Arelatensem provinciam accipiantur, nisi quæ apparent Imperatorum, Regum, vel Principum, vel Lateranensis Concilii largitione concessa, etc.Adde Concilium Insulanum ejusd. anni cap. 10.
Quod dictus Consolatus et jus civaeri, bladorum, leguminum et aliorum, prout et de quibus soliti sunt præstari libragium herbæ, ac Salinagium, etc.
In primis enim nobis acquisierunt usagios villæ Trenorchiensis, videlicet Saunariam, furnos, bichonagium, ventariam, melendina, etc.
Saunariasignificet Laniarium, Gall.
Saunarest mactare,
la Saunariédicitur : ea certe notione occurrit in Transact. ann. 1292. inter Reg. Carolum II. Comit. Provinc. et Capitulum S. Salvatoris, ex Schedis Pr.
Item domus Sanciæ quæ sita est in Saunaria.Pro tributo ex sale probabilius usurpari videtur in Charta ejusd. Caroli ann. 1291. apud Pittonem Hist. Aquens. pag. 170 :
Volumus in posterum homines... esse immunes taschis, lædis, cossis, pedagiis, boagiis, Saunariis et personalibus cavalcatibus. Droit de Saunelage,in Aresto Parlamenti Redon. ann. 1573.
seu gabella salis, in Concilio Avenionensi ann. 1209. cap. 6. in Charta Sancii Regis Majoricar. ann. 1311. ec apud Gregorium de Verbor. signific. cap. 26. tit. 40. lib. 5.
Cum... Salinariis, exitibus et regressibus, etc.Ubi et de puteo salinario, unde sal hauritur, potest intelligi. Sponte vero pro
Salinariislegerem
Salictariis, in alia ann. 963. ibid. pag. 700.
Gabella, tributum ex sale. Charta ann. 1358. ex Bibl. reg. :
Item Salinerium regium, quod colligi consuevit in pluribus locis, valens quatuor libras communiter annuatim.Vide mox Salinum 2.
Salinarium Heduorumdixit Joan. Sarisberiensis Epist. 196.
Piscatores aliunde pisces deferentes, et Salinarii sint in pace, nisi quodlibet maleficium fecerint, unde oporteat eos respondere.Charta Ildefonsi Comitis Tolos. ann. 1141. apud Catellum in Hist. Comit. Tolosæ pag. 192 :
Salinarii istius villæ, qui attulerint salem, descarguent ad salinum, et statim pagentur, etc.
A singulis Salinariis unam cupam salis, etc.
Salinariusdictus est Philippus VI. Rex Fr. quod aliquot salinaria horrea intra regni fines ann. 1331. instituerit, unde sal emeretur statutumque vectigal solveretur, quo facilius bellorum impensis subveniret. Vide Gabella salis in Gablum. Chartul. V. S. Vedasti Atrebat. pag. 68 :
Dominus Rex Rhilippus vendidit salem, hoc est notorium : unde in vulgo fuit proverbium, quia Rex erat Salinarius.Eadem de causa
Salinatorcognominatus M. Livius, teste Livio lib. 29. cap. 37.
Salinarius, Gall.
De vinagio et pissonagio Saunariorum. Omnes Saunarii qui vendunt sal in archis et in grenariis, debentRegest. Censuum Carnoti :xii. den. etc.
Les Sauniers qui vendent au marché du sel, etc.
Quandam Salinarem terram.... donatione tradidit legaliter facta.Vide Salaricia terra.
Et in Salce majore puteo uno, ubi Brumo dicitur Salinare.