samna
Estrier. Chronic. Trudon. apud Acherium tom. 7. Spicil. pag. 458 :
Debet et alia minuta servitia ad utensilia cameræ Abbatis, scilicet quidquid de ferro ad sellam equitariam ejus et de calcaria et ad Samnas componitur.Leg. forte
Scalas. Vide Saltatorium et Scala.
Causa dom. Philippi de Levis dom. de Rippes contra dom. Ludovicum de Montelauro, ratione cujusdam vectigalis sive tributi, vulgariter nuncupati la Samna, quod recipi consuevit, ut prætenditur, in terra dom. de Montelauro.Forte leg.
Saunia, atque de tributo ex sale intelligendum. Vide in Salinaria.