About
Menu

scisma

SCISMA
, Modus, ratio. Acta passionis J. C. ex Cod. MS. Bibl. S. Vedasti Atrebat. : Cursor enim videns adoravit illum, et facialem involutorium quem tenebat in manu sua expandit ante eum in terram dicens, Domine super hoc ambula ..... Et fecit cursor eadem Scismate sicut prius, deprecatus..... ut super ascendat et ambulet super facialem suum. Vide Scema 1.
SCISMA
, pro Schisma, Divisio. Roland. Patav. Chronic. Tarvis. apud Murator. tom. 8. col. 315 : Sperabat forte quod in civitate Scisma vel seditio moveretur.
Charta Henr. imper. ann. 1310 : Omnem heresim et Scismam, extollentem se contra sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam exterminabimur.

Saved

Recent