About Report a problem

Menu

scolatura

SCOLATURA
. Regula Tertiariorum a S. Francisco edita cap. 3. apud Waddingum tom. 1. pag. 256 : Chlamydes quoque ac pelles absque Scolatura scissas vel integras, affibulatas tamen, non patulas, ut congruit honestati, clausasque manicas habeant fratres supradicti. Statuta Mediol. 2. part. cap. 464. vetant, ne mulieres giuppam, nec Scolaturam taliter deferant, quod videri possint mamillæ, nec pectus discoopertum. Vox Italica, scollatura, incisuram circa collum denotans.
Pars vestis circa collum. Hinc nostris Escoleté, pro Décolleté ; dicitur præsertim de muliere, cujus pectus nimis detectum est. Lit. remiss. ann. 1468. in Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 247 : Pour ce que icelle Philippote estoit habillée en autre façon que ne sont les filles des laboureurs, fort Escoletée et coulerete par dessus, cuidans que ce fust la chamberiere du curé de Borieu ou autre fille de joye, etc. Hinc nostris Escoler, pro Scolaturam seu incisuram circa collum facere. MS. : Se ele a biau col et gorge blanche, Gart que cil qui sa robe tranche, Si tres bien la li Escoleite, Que la char pere blanche et neite Demi pié deriere et devant.
SCOLATURA
, Canalis, per quem effluunt aquæ ; vox Italica. Charta ann. 1180. apud Petrum Mariam Campum in Hist. Eccl. Placentinæ, in Regesto 2. part. Ch. 29 : Item de omnibus Scolaturis, et pluvianis, et surtuminibus, quæ decurrunt, seu decurrere possunt ex rivo Merdorio, etc. Occurrit ibi pluries. Gall. Esgouter dicunt. Statuta Placent. lib. 5. fol. 58 : Statutum est et diutius observatum quod quælibet persona quæ habet jus ducendi et extrahendi aquas seu rivos de fluibus sortivis et Scolaturis, etc. Vide Scolarolum.

Saved

Recent