scropha
Machinas ad suffodiendum murum habiles et necessarias, quas vulgo Scrophas appellant.Lib. 17. cap. 24 :
Scrophas quoque ex eadem contexunt materia, quibus impune ad complanandos aggeres accedebatur.Lib. 18. cap. 19 :
Ut Scrophas materia competenti intexerent, in quibus libere delitescerent, qui ad suffodiendum aggerem introducerentur.Fulcherius Carnot. lib. 1. cap. 18 :
Machinis autem paratis, arietibus scilicet et Scrofis, ad assiliendum se paraverunt.Matth. Paris ann. 1226 :
Petraria, balista, Scrofa, catus, etc.
Item Francisco Pauli de Rossa qui ivit ad recipiendum Scrofas triginta donatas per dom. Regem apud Gaudrianum cum uno famulo, pro expensis et salario ipsorum, taren. 11. gran.x.