scroellae
Frequentabatur B. Rictrudis populoso accessu miserrima infestatione vermium laborantium, quod genus morbiActa S. Francisci de Paula tom. 1. April. pag. 155 :Scroellæ vulgariter nuncupatur ; quod genus utique incommodi compaginem membrorum cui adhæret, fere sicut cancer misere populatur.
Ipse fuit detentus gravi inflatura, quam in parte inferiori genæ suæ dextræ circa guttur patiebatur... Aliqui enim chirurgici morbum esse dicebant scropharum siveScruellas , alii vero non.
Passus fuerat per duos annos infirmitatem in gutture quæ a Medicis vocatur Scrofolæ.
In curatione ulcerum, quæ vulgariter Escrouelles, Latine vero Scrophulæ nuncupantur.Append. ad Agnelli Pontif. de S. Barbatiano apud Murator. tom. 2. pag. 197 :
Ejus guttur Scruphulæ circumdederant, et maximas cutes habens, minime valebat suam cervicem erigere.
Quant alasmes en nostre ville et cité de Langres, pour ce que le suppliant avoit une seur, que l'en disoit estre malade des Escroelles il la mena devers nous, et trouva par aucuns de nos gens qu'elle n'en estoit aucunement malade, et pour ce la ramena en son hostel.