About

Menu

sequaces

SEQUACES
, Hæredes, posteri, successores. Tradit. Fuld. lib. 1. trad. 3 : Post obitum hanc rem vos et Sequaces vestri ulterius habere firmissimam habentes potestatem. Occurrit ibi crebrius. Vide Secutores.
Seganciers et parageurs, in Inquisit. ann. 1413. ex Chartoph. reg.
Sequax
, Sectator. Paulus Diac. lib. 1. Hist. Longob. cap. 26 : Nam pinxit apte lineas Vitæ sacræ Sequacibus. Adde Regulam S. Fructuosi cap. 4. Gloss. Lat. Gall. Sangerm. : Sequax, Enseignable.
Sequax
, Obediens, apud Sidon. lib. 7. Epist. 17.
Sequacitas
, Obsequium, observantia. Sidon. lib. 4. Epist. 11 : Hinc etiam illi apud nos maxima reverentia fuit, quod non satis ferebat ægre pigram in quibuspiam Sequacitatem. Cyprianus in Vita S. Cæsarii Arelat. : Tanta denique bona in se, largiente divina gratia, habuit, ut de audientium profectibus, et de discipulorum Sequacitate, et de virginum consecratione, ut non uno tantum sit merito coronatus.
Sequacitas
. Celeritas. Idem Sidon. lib. 9. Epist. 9 : Tribuit et quoddam dictare celeranti scribarum Sequacitas saltuosa compendium, qui comprehendebant signis, quod literis non tenebant.
Sequaciter
, Ordinatim. Arnobius adv. Gent. lib. 2. pag. 49 : Concludere acutissime syllogismos, ordinare Sequaciter inductiones suas, etc.

Saved

Recent