About
Menu

seralium

SERALIUM
,
Serallium
, Vallum, septum, munitio, Ital. Serraglio. Statuta jamjam laudata cap. 82 : Capitanei et custodes portarum et Seralliorum civitatis Mantuæ, statim cum audierint pulsare bottos,.... teneantur et debeant rastellos claudere, et neminem extra civitatem exire permittere. Lit. Caroli IV. imper. ann. 1355. tom. 2. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 186. col. 2 : Item Barnabas restituit et deoccupavit Seralium Mantuanum, quod Rosengarte dicitur..... Pons Burgi-fortis et Seralium poterunt reparari.
SERALIUM
,
Seraleum
, a voce Italica Serraglio, Sepimentum, Claustrum. Apud Bononienses sic appellabantur antiquitus portæ veterum mœnium, quarum aliquæ adhuc superstites Torresotti nuncupantur. Stat. Bonon. ann. 1250-67. tom. 1. pag. 38 : Et specialiter Seralia civitatis cooperiri faciam et orlari ad dictum terminum, secundum quod alie turres sunt circa civitatem orlate. Fr.

Saved

Recent