About

Menu

sextorium

SEXTORIUM
. Juncta Bevagnas in Vita B. Margaretæ de Cortona cap. 3 : Sæpe in cella nuda remansit, nunc involuta Sextorio, nunc alterius coloris operta tunicula, vel mantello. Ubi viri docti legendum putant textorio : ego vero malim Sercotio, fuit enim sercotium vestis mulierum.
An aliquid hic emendandum sit subdubito ; panni enim vel telæ crassioris species significari probabile est ; maxime cum Gallicum Sextiaus, ea notione, usurpari videatur in Lit. remiss. ann. 1373. ex Reg. 104. Chartoph. reg. ch. 254 : Lequel Perrot et Jehan boulengiers demourans à Gonnesse, pour cause de quatre Sextiaus, ordenez pour aidier à couvrir charretes à pain, etc. Vide supra Setezenus.

Saved

Recent