sigillus
Sigel, Epistomium vasis, vel obturaculum, quod orificio, ut Apuleius loquitur, vel ori summo dolii inseritur, illudque obstruit, sic dictum, quia olim vasa signabantur, ut ex Hieroclis Philosophi facetiis colligitur. Eckeardus Junior de Casib. S. Galli cap. 5. pag. 194 :
Erant autem in cellario fratrum communi duo vasa vinaria usque ad Sigillos adhuc plena. Epistomiivocem usurpat Jonas in S. Columbano lib. 1. cap. 16.
Ubicumque pro ornatu templiAnastasius in S. Silvestro PP. :Sigilla erant posita, minutavit.
Fecit autem candelabra aurochalca in pedibus 10. numero 4. argento conclusa cumInfra :Sigillis argenteis.
Ante corpus B. Laurentii martyris clusam passionem ipsius,Ibidem :Sigillis ornatam, cum lucernis byssinis argenteis, etc.
Fecit ex metallo porphyretico ex sculptisSigillis pharacanthara 20. ex argento purissimo, etc.
Dedit... Gabatham unam medianam anacteam pensantem lib. 3. et habet in fundoSigillos 4. et in gyro prunellas, etc.
Quinimmo Deos esseSigillaria ipsa censetis.
Porro cum perinde faciant Nationes, adoratisSigillaribus suis residendo, etc.
A quaIdem lib. de Anima cap. 6 :(Achamoth) occulto, nihil sentiens ejus, et velutSigillario extrinsecus ductu, in omnem operationem movebatur.
Velut(anima.) Id est, occulto motu, qua ratione moventurSigillario motu superficiem intus agitante
sigillaseu simulacra puerilia a mimis et lusoribus.
Saturnalitia et Sigillaritia frequenter amicis inopinantibus misit et ipse ab his libenter accepit.Subintell.
munera. Hinc
, pro annulo signatorio, apud Vopiscum in Aureliano cap. extr.Sigillaritius annulus
Sigilla aurea mirifica cum pretiosis lapidibus numero duo, etc.
Sigillisseu figuris ornatus, quomodo
vasa sigillatadixit Cicero orat. 6. in Verrem.
Sigillatæ sericæ, vestes nempe, quas mimæ ferre vetantur in lege 11. Cod. Th. de Scænicis (15, 7.)
apud Latinos, quibus intextæ erant figuræ variæ. Ausonius in Gratiar. actione pro Consulatu suo :Καταστικτος χιτών, ὁ ἔχων ζῶα ἢ ἄνθη ἐνυφασμένα, καὶ ζωωτὸς δὲ χιτὼν ἐκαλεῖτο, καὶ ζωδιωτός . Pictæ vestes
Palmatam, inquis, tibi misi, in qua Constantius parens noster intextus est : me beatum, cujus insignibus talis cura præstetur. Hæc est picta, ut dicitur, vestis, non magis auro suo, quam tuis verbis.Ita porro vocem
Sigillatususurpat non semel Anastasius, in Leone III. PP. :
Et vela holoserica Sigillata, habentia periclysin, et crucem de blattin, seu fundato numero 15.Infra :
Vela modica Sigillata, quæ pendent in arcubus minoribus, etc.Idem in Paschale :
In jam dicto altari obtulit vestem albam Sigillatam cum rosulis, habentem in medio crucem de blattin cum psillis.In Leone IV :
Fecit vestem sericam albam Sigillatam cum gammadiis, etc.Infra :
Vela alba holoserica Sigillata.